Liber Numeri*

Caput 12: Versus 1

Locutaque est Maria,etc.ORIG., hom. 7 in Num.Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastorJoan. 10..ID.Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos.ID.Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit.Mystice, non solum Judaei haeretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Aegyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, haeretici, qui detrahunt proximis.Aethiopissam.AUG., quae est. 20.De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.
(* Traductions européennes)